Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Danielis
( 1-14 )
Daniel 1
{1:1} Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor
rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;
{1:2} et tradidit Dominus in manu
eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram
Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.
{1:3} Et
ait rex Asphenez præposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de
semine regio et tyrannorum,
{1:4} pueros, in quibus nulla esset macula,
decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos
disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et
linguam Chaldæorum.
{1:5} Et constituit eis rex annonam per singulos dies de
cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea
starent in conspectu regis.
{1:6} Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda,
Daniel, Ananias, Misael, et Azarias.
{1:7} Et imposuit eis præpositus
eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Ananiæ, Sidrach: Misaeli, Misach: et
Azariæ, Abdenago.
{1:8} Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de
mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum præpositum ne
contaminaretur.
{1:9} Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in
conspectu principis eunuchorum.
{1:10} Et ait princeps eunuchorum ad
Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui
si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis
vestris, condemnabitis caput meum regi.
{1:11} Et dixit Daniel ad Malasar,
quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et
Azariam:
{1:12} Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
{1:13} et contemplare vultus
nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies
cum servis tuis.
{1:14} Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus
decem.
{1:15} Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et
corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
{1:16} Porro
Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
{1:17}
Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et
sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
{1:18}
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit
eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
{1:19} Cumque eis
locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias,
Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
{1:20} Et omne verbum
sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis
decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno
eius.
{1:21} Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
Daniel 2
{2:1} In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor
somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
{2:2}
Præcepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi:
ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.
{2:3}
Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid
viderim.
{2:4} Responderuntque Chaldæi regi Syriace: Rex in sempiternum vive:
dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
{2:5} Et
respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi
somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ
publicabuntur.
{2:6} Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis,
præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et
interpretationem eius indicate mihi.
{2:7} Responderunt secundo, atque
dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius
indicabimus.
{2:8} Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis,
scientes quod recesserit a me sermo.
{2:9} Si ergo somnium non indicaveritis
mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et
deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat.
Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram
loquamini.
{2:10} Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est
homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et
mago, et Chaldæo.
{2:11} Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec
reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum
non est cum hominibus conversatio.
{2:12} Quo audito, rex in furore, et in
ira magna præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
{2:13} Et egressa
sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel, et socii eius, ut
perirent.
{2:14} Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch
principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes
Babylonis.
{2:15} Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam
ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem
indicasset Arioch Danieli,
{2:16} Daniel ingressus rogavit regem ut tempus
daret sibi ad solutionem indicandam regi.
{2:17} Et ingressus est domum suam,
Ananiæque et Misaeli, et Azariæ sociis suis indicavit negotium:
{2:18} ut
quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent
Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
{2:19} Tunc Danieli
mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum
cæli,
{2:20} et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in
sæculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
{2:21} Et ipse mutat tempora,
et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et
scientiam intelligentibus disciplinam:
{2:22} Ipse revelat profunda, et
abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
{2:23} Tibi
Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem
dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis
aperuisti nobis.
{2:24} Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem
constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes
Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi
narrabo.
{2:25} Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit
ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi
annunciet.
{2:26} Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat
Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et
interpretationem eius?
{2:27} Et respondens Daniel coram rege, ait:
Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt
indicare regi:
{2:28} Sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit
tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium
tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
{2:29} Tu rex
cogitare cpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc: et qui revelat
mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.
{2:30} Mihi quoque non in
sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc
revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes
mentis tuæ scires.
{2:31} Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis:
statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat
terribilis.
{2:32} Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et
brachia de argento, porro venter, et femora ex ære.
{2:33} tibiæ autem
ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
{2:34} Videbas
ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in
pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
{2:35} Tunc contrita
sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam
æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis
autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam
terram.
{2:36} hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram
te, rex.
{2:37} Tu rex regum es: et Deus cæli, regnum, et fortitudinem, et
imperium, et gloriam dedit tibi:
{2:38} et omnia, in quibus habitant filii
hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione
tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
{2:39} Et post te consurget
regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit
universæ terræ.
{2:40} Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum
comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.--
{2:41}
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream:
regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod
vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
{2:42} Et digitos pedum ex parte
ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte
contritum.
{2:43} Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto,
commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum
misceri non potest testæ.
{2:44} In diebus autem regnorum illorum suscitabit
Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo
non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc: et ipsum stabit
in æternum.
{2:45} Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis
sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus
magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis
interpretatio eius.
{2:46} Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et
Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent
ei.
{2:47} Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est,
et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc
sacramentum.
{2:48} Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et
magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et
præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
{2:49} Daniel autem
postulavit a rege: et constituit super opera provinciæ Babylonis, Sidrach,
Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Daniel 3
{3:1} Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum
sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ
Babylonis.
{3:2} Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas,
magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes
regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor
rex.
{3:3} Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et
tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat
Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat
Nabuchodonosor rex:
{3:4} et præco clamabat valenter: Vobis dicitur populis,
tribubus, et linguis:
{3:5} In hora, qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ,
et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum,
cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
{3:6} Si
quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis
ardentis.
{3:7} Post hæc igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum
tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis
musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream,
quam constituerat Nabuchodonosor rex.
{3:8} Statimque in ipso tempore
accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos:
{3:9} dixeruntque Nabuchodonosor
regi: Rex in æternum vive:
{3:10} tu rex posuisti decretum, ut omnis homo,
qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et
symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam
auream:
{3:11} si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem
ignis ardentis.
{3:12} Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera
regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex,
decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non
adorant.
{3:13} Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira præcepit ut
adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in
conspectu regis.
{3:14} Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene
Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam
constitui, non adoratis?
{3:15} Nunc ergo si estis parati, quacumque hora
audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ,
omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod
si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis
est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
{3:16} Respondentes Sidrach, Misach,
et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere
tibi.
{3:17} Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de
camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
{3:18} Quod si
noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream,
quam erexisti, non adoramus.
{3:19} Tunc Nabuchodonosor repletus est furore:
et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et
præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
{3:20}
Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach,
et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
{3:21} Et confestim
viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi
sunt in medium fornacis ignis ardentis.
{3:22} nam iussio regis urgebat:
fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach,
Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
{3:23} Viri autem hi tres, id
est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis,
colligati.
{3:24} Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et
benedicentes Domino.
{3:25} Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os
suum in medio ignis, ait:
{3:26} Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum,
et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
{3:27} quia iustus es in
omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et
omnia iudicia tua vera.
{3:28} Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ
induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia
in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
{3:29}
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in
omnibus:
{3:30} et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus
sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
{3:31} omnia ergo, quæ induxisti
super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
{3:32} et
tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum,
prævaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
{3:33} Et
nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis,
et his, qui colunt te.
{3:34} Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter
nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
{3:35} neque auferas
misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum,
et Israel sanctum tuum:
{3:36} quibus locutus es pollicens quod multiplicares
semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in littore
maris:
{3:37} quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque
humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
{3:38} Et non est in
tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium,
neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
{3:39} ut
possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu
humilitatis suscipiamur.
{3:40} Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et
sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu
tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in
te.
{3:41} Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus
faciem tuam.
{3:42} Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem
tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
{3:43} Et erue nos in
mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
{3:44} et confundantur
omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et
robur eorum conteratur:
{3:45} et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et
gloriosus super orbem terrarum.
{3:46} Et non cessabant qui miserant eos
ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et
malleolis,
{3:47} et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta
novem:
{3:48} et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de
Chaldæis.
{3:49} Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in
fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
{3:50} et fecit medium
fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque
contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
{3:51} Tunc hi tres quasi ex uno
ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace,
dicentes:
{3:52} Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis,
et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tuæ
sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
{3:53}
Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus
in sæcula.
{3:54} Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et
superexaltatus in sæcula.
{3:55} Benedictus es, qui intueris abyssos, et
sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
{3:56}
Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in
sæcula.
{3:57} Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate
eum in sæcula.
{3:58} Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et
superexaltate eum in sæcula.
{3:59} Benedicite cæli Domino: laudate et
superexaltate eum in sæcula.
{3:60} Benedicite aquæ omnes, quæ super cælos
sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:61} Benedicite omnes
virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:62}
Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:63} Benedicite stellæ cæli Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:64} Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et
superexaltate eum in sæcula.
{3:65} Benedicite omnes spiritus Dei Domino:
laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:66} Benedicite ignis, et æstus
Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:67} Benedicite frigus, et
æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:68} Benedicite
rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:69}
Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:70} Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate
eum in sæcula.
{3:71} Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et
superexaltate eum in sæcula.
{3:72} Benedicite lux, et tenebræ Domino:
laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:73} Benedicite fulgura, et nubes
Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:74} Benedicat terra
Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
{3:75} Benedicite montes, et
colles Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:76} Benedicite
universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:77} Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:78} Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate
eum in sæcula.
{3:79} Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis,
Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:80} Benedicite omnes
volucres cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:81}
Benedicite omnes bestiæ, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
{3:82} Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum
in sæcula.
{3:83} Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in
sæcula.
{3:84} Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate
eum in sæcula.
{3:85} Benedicite servi Domini Domino: laudate et
superexaltate eum in sæcula.
{3:86} Benedicite spiritus, et animæ iustorum
Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:87} Benedicite sancti, et
humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:88}
Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in
sæcula.
Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et
liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
{3:89}
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia
eius.
{3:90} Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et
confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius.
{3:91} Tunc
Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis:
Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi,
dixerunt: Vere rex.
{3:92} Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros
solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et
species quarti similis filio Dei.
{3:93} Tunc accessit Nabuchodonosor ad
ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei
excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et
Abdenago de medio ignis.
{3:94} Et congregati satrapæ, et magistratus, et
iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis
habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset
adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset
per eos.
{3:95} Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum,
Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos
suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt
corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
{3:96}
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua,
quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago,
dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita
salvare.
{3:97} Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia
Babylonis.
{3:98} NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis,
qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
{3:99} Signa, et
mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare
{3:100}
signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius
regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem.
Daniel 4
{4:1} Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in
palatio meo:
{4:2} somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in
strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
{4:3} Et per me
propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes
Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
{4:4} Tunc ingrediebantur
arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et
solutionem eius non indicaverunt mihi:
{4:5} donec collega ingressus est in
conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet
spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus
sum.
{4:6} Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum
sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi:
visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
{4:7} Visio
capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo
eius nimia.
{4:8} Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens
cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.
{4:9} Folia
eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea: subter eam
habitabant animalia, et bestiæ, et in ramis eius conversabantur volucres cæli:
et ex ea vescebatur omnis caro.
{4:10} Videbam in visione capitis mei super
stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de cælo descendit.
{4:11} Clamavit
fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et præcidite ramos eius: excutite folia
eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et
volucres de ramis eius.
{4:12} Verumtamen germen radicum eius in terra
sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore
cæli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ.
{4:13} Cor eius ab
humano commutetur, et cor feræ detur ei: et septem tempora mutentur super
eum.
{4:14} In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et
petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum;
et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super
eum.
{4:15} Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar
interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt
solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te
est.
{4:16} Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cpit intra semetipsum
tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum.
Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non
conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te
oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
{4:17} Arborem, quam
vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad cælum, et aspectus
illius in omnem terram:
{4:18} et rami eius pulcherrimi, et fructus eius
nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis
eius commorantes aves cæli:
{4:19} Tu es rex, qui magnificatus es, et
invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua
in terminos universæ terræ.
{4:20} Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum
descendere de cælo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen
germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis
foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem
tempora mutentur super eum:
{4:21} Hæc est interpretatio sententiæ Altissimi,
quæ pervenit super dominum meum regem:
{4:22} Eiicient te ab hominibus, et
cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fnum ut bos comedes, et rore cæli
infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod
dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det
illud.
{4:23} Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id
est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse
cælestem.
{4:24} Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua
eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan
ignoscet delictis tuis.
{4:25} Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor
regem.
{4:26} Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis
deambulabat.
{4:27} Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna,
quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria
decoris mei?
{4:28} Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit:
Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
{4:29} et ab
hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fnum quasi
bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur
Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
{4:30} Eadem
hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et
fnum ut bos comedit, et rore cæli corpus eius infectum est: donec capilli eius
in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.
{4:31}
Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et
sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum
laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius
in generationem et generationem.
{4:32} Et omnes habitatores terræ apud eum
in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus
cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui eius, et dicat
ei: Quare fecisti?
{4:33} In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et
ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et
optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus
sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
{4:34} Nunc igitur ego
Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera
eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest
humiliare.
Daniel 5
{5:1} Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille:
et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
{5:2} Præcepit ergo iam
temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat
Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis
rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ.
{5:3} Tunc allata sunt
vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem:
et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius.
{5:4}
Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos,
ligneosque et lapideos.
{5:5} In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus
hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex
aspiciebat articulos manus scribentis.
{5:6} Tunc facies regis commutata est,
et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et
genua eius ad se invicem collidebantur.
{5:7} Exclamavit itaque rex fortiter
ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait
sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem
eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in
collo, et tertius in regno meo erit.
{5:8} Tunc ingressi omnes sapientes
regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare
regi.
{5:9} Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius
immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.
{5:10} Regina autem pro re,
quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et
proloquens ait: Rex in æternum vive: non te conturbent cogitationes tuæ, neque
facies tua immutetur.
{5:11} Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum
sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ
sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum,
incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o
rex:
{5:12} quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et
interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ
sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque
Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
{5:13} Igitur introductus est
Daniel coram rege. Ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis
Iudæ, quem adduxit pater meus rex de Iudæa?
{5:14} Audivi de te quoniam
spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores
inventæ sunt in te.
{5:15} Et nunc introgressi sunt in conspectu meo
sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent
mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
{5:16} Porro ego audivi
de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales
scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et
torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps
eris.
{5:17} Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et
interpretationem eius ostendam tibi.
{5:18} O rex, Deus altissimus regnum, et
magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
{5:19} Et
propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ
tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat,
percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
{5:20}
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad
superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata
est:
{5:21} et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis
positum est, et cum onagris erat habitatio eius: fnum quoque ut bos comedebat,
et rore cæli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet
Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super
illud.
{5:22} Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum
scires hæc omnia:
{5:23} sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa
domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et
concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos,
ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt,
laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non
glorificasti.
{5:24} Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit
hoc, quod exaratum est.
{5:25} Hæc est autem scriptura, quæ digesta est:
MANE, THECEL, PHARES.
{5:26} Et hæc est interpretatio sermonis. MANE:
numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
{5:27} THECEL: appensus es in
statera, et inventus es minus habens.
{5:28} PHARES: divisum est regnum tuum,
et datum est Medis, et Persis.
{5:29} Tunc iubente rege indutus est Daniel
purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et prædicatum est de eo
quod haberet potestatem tertius in regno suo.
{5:30} Eadem nocte interfectus
est Baltassar rex Chaldæus.
{5:31} Et Darius Medus successit in regnum annos
natus sexagintaduos.
Daniel 6
{6:1} Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum
viginti ut essent in toto regno suo.
{6:2} Et super eos principes tres, ex
quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non
sustineret molestiam.
{6:3} Igitur Daniel superabat omnes principes, et
satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo.
{6:4} Porro rex cogitabat
constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant
occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et
suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et
suspicio non inveniretur in eo.
{6:5} Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus
Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
{6:6} Tunc
principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in
æternum vive:
{6:7} consilium inierunt omnes principes regni tui,
magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat,
et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine
usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.
{6:8} Nunc
itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod
statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
{6:9} Porro
rex Darius proposuit edictum, et statuit.
{6:10} Quod cum Daniel comperisset,
id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in
cnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et
adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere
consueverat.
{6:11} Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem
orantem, et obsecrantem Deum suum.
{6:12} Et accedentes locuti sunt regi
super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam
de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum
leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo iuxta decretum Medorum,
atque Persarum, quod prævaricari non licet.
{6:13} Tunc respondentes dixerunt
coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de
edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione
sua.
{6:14} Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro
Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut
erueret illum.
{6:15} Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito
rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit
rex, non liceat immutari.
{6:16} Tunc rex præcepit: et adduxerunt Danielem,
et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis
semper, ipse liberabit te.
{6:17} Allatusque est lapis unus, et positus est
super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum,
nequid fieret contra Danielem.
{6:18} Et abiit rex in domum suam, et dormivit
incnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab
eo.
{6:19} Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum
perrexit:
{6:20} appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili
inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu
servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
{6:21} Et Daniel regi
respondens ait: Rex in æternum vive:
{6:22} Deus meus misit angelum suum, et
conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est
in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
{6:23} Tunc vehementer rex
gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel
de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
{6:24}
Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in
lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt
usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum
comminuerunt.
{6:25} Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et
linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.
{6:26} A me
constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et
paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula: et
regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum.
{6:27} Ipse
liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in cælo, et in terra: qui
liberavit Danielem de lacu leonum.
{6:28} Porro Daniel perseveravit usque ad
regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.
Daniel 7
{7:1} Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit:
visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone
comprehendit: summatimque perstringens, ait:
{7:2} Videbam in visione mea
nocte, et ecce quattuor venti cæli pugnabant in mari magno.
{7:3} Et quattuor
bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.
{7:4} Prima quasi leæna,
et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de
terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
{7:5}
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore
eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes
plurimas.
{7:6} Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas
habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et
potestas data est ei.
{7:7} Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce
bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos
habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans:
dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua
decem.
{7:8} Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de
medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi,
quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
{7:9}
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius
candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius
flammæ ignis: rotæ eius ignis accensus.
{7:10} Fluvius igneus, rapidusque
egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies
centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
{7:11}
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi
quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad
comburendum igni:
{7:12} aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et
tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
{7:13}
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis
veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt
eum.
{7:14} Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi,
tribus, et linguæ ipsi servient: potestas eius, potestas æterna, quæ non
auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
{7:15} Horruit spiritus
meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt
me.
{7:16} Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de
omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
{7:17}
Hæ quattuor bestiæ magnæ: quattuor sunt regna, quæ consurgent de
terra.
{7:18} Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt
regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
{7:19} Post hoc volui
diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et
terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et
reliqua pedibus suis conculcabat:
{7:20} et de cornibus decem, quæ habebat in
capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de
cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat
ceteris.
{7:21} Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus
sanctos, et prævalebat eis,
{7:22} donec venit antiquus dierum, et iudicium
dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt
sancti.
{7:23} Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod
maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et
comminuet eam.
{7:24} Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et
alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges
humiliabit.
{7:25} Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi
conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu
eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
{7:26} Et iudicium
sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in
finem.
{7:27} Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter
omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum
est, et omnes reges servient ei, et obedient.
{7:28} Hucusque finis verbi.
Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in
me: verbum autem in corde meo conservavi.
Daniel 8
{8:1} Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego
Daniel post id, quod videram in principio,
{8:2} vidi in visione mea, cum
essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me
super portam Ulai.
{8:3} Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus
stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque
succrescens. Postea
{8:4} vidi arietem cornibus ventilantem contra
Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non
poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem
suam, et magnificatus est.
{8:5} Et ego intelligebam: ecce autem hircus
caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat
terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
{8:6} Et venit
usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit
ad eum in impetu fortitudinis suæ.
{8:7} Cumque appropinquasset prope
arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua
eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram,
conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.
{8:8} Hircus autem
caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et
orta sunt quattuor cornua subter illud per quattuor ventos cæli.
{8:9} De uno
autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra
Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.
{8:10} Et magnificatum
est usque ad fortitudinem cæli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et
conculcavit eas.
{8:11} Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est:
et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis
eius.
{8:12} Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter
peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
{8:13} Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri
nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum
desolationis, quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo
conculcabitur?
{8:14} Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia
trecenti: et mundabitur sanctuarium.
{8:15} Factum est autem cum viderem ego
Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi
species viri.
{8:16} Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait:
Gabriel fac intelligere istum visionem.
{8:17} Et venit, et stetit iuxta ubi
ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me:
Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
{8:18}
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et
statuit me in gradu meo,
{8:19} dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura
sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
{8:20}
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
{8:21}
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos
eius, ipse est rex primus.
{8:22} Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor
pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine
eius.
{8:23} Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex
impudens facie, et intelligens propositiones.
{8:24} et roborabitur fortitudo
eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et
prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum
sanctorum
{8:25} secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius:
et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra
principem principum consurget, et sine manu conteretur.
{8:26} Et visio
vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post
multos dies erit.
{8:27} Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque
surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui
interpretaretur.
Daniel 9
{9:1} In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui
imperavit super regnum Chaldæorum:
{9:2} Anno uno regni eius, ego Daniel
intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam
prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni.
{9:3} Et
posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco,
et cinere.
{9:4} Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi:
Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam
diligentibus te, et custodientibus mandata tua.
{9:5} Peccavimus, iniquitatem
fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis, ac
iudiciis.
{9:6} Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in
nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique
populo terræ.
{9:7} Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut
est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope
sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter
iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
{9:8} Domine nobis confusio
faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui
peccaverunt.
{9:9} Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio,
quia recessimus a te:
{9:10} et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut
ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
{9:11}
Et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem
tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro
Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
{9:12} Et statuit sermones suos, quos
locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut
superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum
quod factum est in Ierusalem.
{9:13} Sicut scriptum est in lege Moysi, omne
malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut
reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
{9:14}
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus
Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem
eius.
{9:15} Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra
Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus,
iniquitatem fecimus.
{9:16} Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro
ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter
peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus
in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
{9:17} Nunc ergo exaudi
Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super
sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
{9:18} Inclina Deus
meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et
civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus
nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis
multis:
{9:19} Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris
propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et
super populum tuum.
{9:20} Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer
peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in
conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
{9:21} Adhuc me loquente in
oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans
tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
{9:22} Et docuit me, et locutus
est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et
intelligeres.
{9:23} Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem
veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem,
et intellige visionem.
{9:24} Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super
populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem
accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et
impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
{9:25} Scito
ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque
ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et
rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
{9:26} Et post
hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum
negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo:
et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
{9:27}
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet
hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad
consummationem et finem perseverabit desolatio.
Daniel 10
{10:1} Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est
Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque
sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
{10:2} In diebus illis ego
Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
{10:3} panem desiderabilem non
comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus
sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.
{10:4} Die autem vigesima et
quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.
{10:5} Et
levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius
accincti auro obrizo:
{10:6} et corpus eius quasi chrysolithus, et facies
eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et
quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum
eius ut vox multitudinis.
{10:7} Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro
viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et
fugerunt in absconditum.
{10:8} Ego autem relictus solus vidi visionem
grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est
in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
{10:9} Et audivi vocem sermonum
eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat
terræ.
{10:10} Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et
super articulos manuum mearum.
{10:11} Et dixit ad me: Daniel vir
desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc
enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti
tremens.
{10:12} Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo
posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui,
exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
{10:13} Princeps
autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus
de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem
Persarum.
{10:14} Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in
novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
{10:15} Cumque loqueretur
mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
{10:16} Et
ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum
locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua
dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
{10:17} Et
quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me
remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
{10:18} Rursum ergo
tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
{10:19} et dixit: Noli
timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque
loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti
me.
{10:20} Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut
prælier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps
Græcorum veniens.
{10:21} Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in
scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael
princeps vester.
Daniel 11
{11:1} Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut
confortaretur, et roboraretur.
{11:2} Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce
adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super
omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum
Græciæ.
{11:3} Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et
faciet quod placuerit ei.
{11:4} Et cum steterit, conteretur regnum eius, et
dividetur in quattuor ventos cæli: sed non in posteros eius, neque secundum
potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in
externos, exceptis his.
{11:5} Et confortabitur rex Austri: et de principibus
eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio
eius.
{11:6} Et post finem annorum fderabuntur: filiaque regis Austri veniet
ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec
stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius,
et qui confortabant eam in temporibus.
{11:7} Et stabit de germine radicum
eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis
Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
{11:8} Insuper et deos eorum, et
sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum: ipse
prævalebit adversus regem Aquilonis.
{11:9} Et intrabit in regnum rex Austri,
et revertetur ad terram suam.
{11:10} Filii autem eius provocabuntur, et
congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et
inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere
eius.
{11:11} Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem
Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu
eius.
{11:12} Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet
multa millia, sed non prævalebit.
{11:13} Convertetur enim rex Aquilonis, et
præparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum,
annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
{11:14} Et
in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque
prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et
corruent.
{11:15} Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet
urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius
ad resistendum, et non erit fortitudo.
{11:16} Et faciet veniens super eum
iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra
inclyta, et consumetur in manu eius.
{11:17} Et ponet faciem suam ut veniat
ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum
dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
{11:18} Et
convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem
opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.
{11:19} Et convertet
faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non
invenietur.
{11:20} Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore
regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.
{11:21}
Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet
clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
{11:22} Et brachia pugnantis
expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux fderis.
{11:23}
Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico
populo.
{11:24} Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non
fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et prædam, et divitias
eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad
tempus.
{11:25} Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem
Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis,
et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum
consilia.
{11:26} Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque
eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
{11:27} Duorum quoque regnum
cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non
proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
{11:28} Et revertetur in terram
suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et
revertetur in terram suam.
{11:29} Statuto tempore revertetur, et veniet ad
Austrum: et non erit priori simile novissimum.
{11:30} Et veniet super eum
Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra
testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui
dereliquerunt testamentum sanctuarii.
{11:31} Et brachia ex eo stabunt, et
polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt
abominationem in desolationem.
{11:32} Et impii in testamentum simulabunt
fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
{11:33}
Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in
captivitate, et in rapina dierum.
{11:34} Cumque corruerint, sublevabuntur
auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
{11:35} Et de
eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus
præfinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
{11:36} Et faciet iuxta voluntatem
suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum
deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata
quippe est definitio.
{11:37} Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in
concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa
consurget.
{11:38} Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem
ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque
pretiosis.
{11:39} Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit,
et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet
gratuito.
{11:40} Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex
Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in
equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et
pertransiet.
{11:41} Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ
autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum
Ammon.
{11:42} Et mittet manum suam in terras: et Terra Ægypti non
effugiet.
{11:43} Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus
pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.
{11:44} Et fama
turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut
conterat et interficiat plurimos.
{11:45} Et figet tabernaculum suum Apadno
inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem
eius, et nemo auxiliabitur ei.
Daniel 12
{12:1} In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo
gentes esse cperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur
populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
{12:2} Et multi de
his, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii
in opprobrium ut videant semper.
{12:3} Qui autem docti fuerint, fulgebunt
quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in
perpetuas æternitates.
{12:4} Tu autem Daniel claude sermones, et signa
librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit
scientia.
{12:5} Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus
hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
{12:6} Et
dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo
finis horum mirabilium?
{12:7} Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui
stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum,
et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium
temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur
universa hæc.
{12:8} Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi,
quid erit post hæc?
{12:9} Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique
sermones usque ad præfinitum tempus.
{12:10} Eligentur, et dealbabuntur, et
quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes
impii, porro docti intelligent.
{12:11} Et a tempore cum ablatum fuerit iuge
sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti
nonaginta.
{12:12} Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille
trecentos trigintaquinque.
{12:13} Tu autem vade ad præfinitum: et
requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Daniel 13
{13:1} Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius
Ioakim:
{13:2} Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram
nimis, et timentem Deum:
{13:3} parentes enim illius, cum essent iusti,
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
{13:4} Erat autem Ioakim dives
valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Iudæi, eo
quod esset honorabilior omnium.
{13:5} Et constituti sunt de populo duo senes
iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas
de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
{13:6}
Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant
iudicia.
{13:7} Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur
Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
{13:8} Et videbant eam senes
quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam
eius:
{13:9} et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non
viderent cælum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
{13:10} Erant ergo
ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem
suum:
{13:11} erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes
concumbere cum ea:
{13:12} et observabant quotidie solicitius videre eam.
Dixitque alter ad alterum:
{13:13} Eamus domum, quia hora prandii est. Et
egressi recesserunt a se.
{13:14} Cumque revertissent, venerunt in unum: et
sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in
communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
{13:15} Factum
est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et
nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus
quippe erat:
{13:16} et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos,
et contemplantes eam.
{13:17} Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et
smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
{13:18} Et fecerunt sicut
præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut
afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.
{13:19}
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam,
et dixerunt:
{13:20} Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et
nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere
nobiscum.
{13:21} quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod
fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
{13:22}
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors
mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
{13:23} Sed melius
est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu
Domini.
{13:24} Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et
senes adversus eam.
{13:25} Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et
aperuit.
{13:26} Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario,
irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
{13:27} Postquam autem
senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo
huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
{13:28} Cumque venisset
populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua
cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
{13:29} Et dixerunt coram
populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim
miserunt.
{13:30} Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis
suis.
{13:31} Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra
specie.
{13:32} At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim
cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.
{13:33} Flebant igitur sui, et
omnes qui noverant eam.
{13:34} Consurgentes autem duo presbyteri in medio
populi, posuerunt manus suas super caput eius.
{13:35} Quæ flens suspexit ad
cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
{13:36} Et dixerunt
presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus
puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
{13:37} Venitque
ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
{13:38} Porro
nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et
vidimus eos pariter commisceri.
{13:39} Et illum quidem non quivimus
comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
{13:40}
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et
noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
{13:41} Credidit eis multitudo
quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
{13:42}
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es
cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
{13:43} tu scis quoniam falsum
testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ
isti malitiose composuerunt adversum me.
{13:44} Exaudivit autem Dominus
vocem eius.
{13:45} Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum
sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
{13:46} Et exclamavit voce magna:
Mundus ego sum a sanguine huius.
{13:47} Et conversus omnis populus ad eum,
dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
{13:48} Qui cum staret in
medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est
cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
{13:49} Revertimini ad iudicium,
quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
{13:50} Reversus est ergo
populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum,
et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
{13:51} Et dixit ad
eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
{13:52} Cum
ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum:
Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris
prius:
{13:53} iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens
noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
{13:54} Nunc
ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait:
Sub schino.
{13:55} Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce
enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
{13:56} Et,
amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species
decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
{13:57} sic faciebatis
filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non
sustinuit iniquitatem vestram.
{13:58} Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore
comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
{13:59} Dixit autem ei
Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini,
gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
{13:60} Exclamavit
itaque omnis ctus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in
se.
{13:61} Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos
Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant
adversus proximum,
{13:62} ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt
eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
{13:63} Helcias autem et
uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et
cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
{13:64} Daniel
autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
{13:65}
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum
eius.
Daniel 14
{14:1} Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes
amicos eius.
{14:2} Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et
impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves
quadraginta, vinique amphoræ sex.
{14:3} Rex quoque colebat eum, et ibat per
singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex:
Quare non adoras Bel?
{14:4} Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola
manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem
omnis carnis.
{14:5} Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens
Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
{14:6} Et ait Daniel
arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus,
neque comedit aliquando.
{14:7} Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait
eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has,
moriemini.
{14:8} Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur
Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum
tuum.
{14:9} Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et
parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
{14:10} Et
dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et
vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
{14:11} et cum ingressus
fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui
mentitus est adversum nos.
{14:12} Contemnebant autem, quia fecerant sub
mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant
ea.
{14:13} Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos
ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per
totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo
regis abierunt.
{14:14} Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta
consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et
biberunt.
{14:15} Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum
eo.
{14:16} Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva,
rex.
{14:17} Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit
voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
{14:18} Et
risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum,
animadverte cuius vestigia sint hæc.
{14:19} Et dixit rex: Video vestigia
virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
{14:20} Tunc
apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita
ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super
mensam.
{14:21} Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem
Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.
{14:22} Et erat draco magnus in
loco illo, et colebant eum Babylonii.
{14:23} Et dixit rex Danieli: Ecce nunc
non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.
{14:24}
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem
non est Deus vivens.
{14:25} Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam
draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
{14:26} Tulit ergo
Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit
in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.
{14:27}
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum
regem, dixerunt: Iudæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et
sacerdotes occidit.
{14:28} Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis
Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
{14:29} Vidit ergo rex
quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis
Danielem.
{14:30} Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus
sex.
{14:31} Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora
quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent
Danielem.
{14:32} Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat
pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret
messoribus.
{14:33} Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod
habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
{14:34} Et dixit
Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
{14:35} Et apprehendit
eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui,
posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
{14:36} Et
clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi
Deus.
{14:37} Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti
diligentes te.
{14:38} Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini
restituit Habacuc confestim in loco suo.
{14:39} Venit ergo rex die septimo
ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in
medio leonum.
{14:40} Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine
Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
{14:41} Porro illos, qui
perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento
coram eo.
{14:42} Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra
Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui
liberavit Danielem de lacu leonum.
Ad Index
Clementine Vulgate